- CONFALONIS Societas
- CONFALONIS Societasa Clemente IV. Pontifice romano instituta A. C. 1267. nomen habuit a vexillo, Ital. Consalone, in quo Mariae Virginis imago depicta erat, cuius sub umbra sodalitas degeret. Unde in fundarionis Bulla Confraternitas Commendatorum Virgini appellatur: Eius institutum erat, Christianos apud infideles captivos redimere. Quod exemplum postea alii insecuti, varias confraternitates alias, sub variorum Sanctorum auspiciis, instituêre, Dominic. Macer, in Hierolex. Vide Confalo: in Origin. Murensis Monaster. p. 29. Confano, ubi inter res Ecclesiasticas 5. confanones recensentur. Alibi Gonfano, quod vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.